VACATIONES

VACATIONES
VACATIONES
sic dicta lex est, quae Sacerdotes a militia exemit, exceptis tumultus et seditionis casibus. Eius meminit Cicero, Phil. 8. et pro Fontei. B. Latom. in Phil. 5. etc. Similiter Grammaticis, Rhetoribus et Philosophis suae vacationes erant. Namque, ut Imperatores alios taceam, Antoninus Pius, per omnes provincias honores eis et salaria detulit, finivitque numerum, quor quibus in Civiratibus exhiberti publice deberent. Inter honores autem praecipuae erant immunitates et munerum Vacariones: Immunes esse Gymnasus, Sacerdotiis, Stathmus, et neque ad frumenti et vini et olei emptiones et praepositiones, et neque iudicare, neque Legatos esse, neque in militia numerari nolentes, neque ad alium famulatum cogi, quae verba sunt L. 6. §. 8. ff. de excusat. Medicis quoque, ob Augustum sanitati restitutum ab Artorio Musa, ut videre est apud Zonaram, l. 2. Ipsi milites Vacationem impetrabant; cum aut legitima confecissent stripendia aut maiores essent ann. 50. apud Romanos, 40. apud Athenienses, aut morbô imbecillâque valerudine impediti in castris esse non possent, cuius rei complura apud Liv. exstant exempla. Et quidem Equitibus Romanis, ubi legitimum tempus stipendiorum expleverant, mos erat, ut equum in Forum ad Censores adducerent, enumeratisque singulis Ducibus et Imperatoribus sub quibus meruissent, ac redditâ militiae ratione, vacationem peterent. Ubi et honos habebatur et ignominia, pro cuiusque vita acta. Sedebantque pro tribunali magnâ gravitate Censores, ac transverhebant Equites, uti illustri exemplô Pompeii docet Plut. in eo. Sed et praeter has, fuerunt aliae quoque Vacationes extra ordinem, gratiae causâ, vel a Senatu, vel ab Imperatoribus datae. Sic. ut P. Aebatio emerita stipendia essent, ne invitus militaret, neve Censor ei equum publicum assignaret, Senatusconsultum factum esse, memorat praedictus Auctor, l. 39. c. 19. Idemque Praenestinis militibus a Senatu duplex stipendium et quinquennii vacationem decretam esse, tradit, l. 23. c. 20. De Imperatoribus, vide Epitomen Liv. l. 55. Simile quid erat cum Imperatores in castris militibus perentibus concesserant commeatum vel domus revisendae, vel negotii privati gerendi alteriusque rei causâ, cuius haec formula fuit: Si quis vestrum suos invisere vult, commeatum do, primô vere adsitis, edico. Liv. Cognosci autem vacationes a Censoribus consuevisse docet Idem, l. 43. et hi tum causas noscere dicebantur in delectu, scilicet illorum, qui se a militia immunes esse dicerent. Tum enim accipiebant excusationes, non accipiebant nomina illorum, qui iustam Vacationis causam proferrent: qui non iustam, eos nomina dare cogebant. At in re atroci et subita, pronuntiabant se non vacare noscendis causis immunitatum, sed facturos id bellô perfectô, cum gravibus in eos minis, qui iustam non habuisse iudicarentur. Idem, l. 3. c. 69. Consensu omnium delectus decernitur, habeturque. Cum Coss. pronuntiâssent, tempus non esse causas cognoscendi, omnes iuniores postero die primâ luce in campo Martio adessent: Cognoscendis causis eorum, qui nomina non dedissent, perfectô bellô se daturos tempus: pro desertore suturum, cuius non probâssent causam: Omnis iuventus adfuit posterô die. Sic l. 4. c. 26. Cognitio vacantium militiae munere post bellum differtur. Quod l. 7. c. dicit delectum sine vacationibus habere. Eôdem modô eorum, qui militantes missionem honestam aut causariam petebant, causas nosci fuisse solitas, discimus ex eodem, l. 34.
et e Caelio, l. 8. Fam. Cicer. Ep. 8. Vide Io. Fridericum Gronovium, de Pecun. Vet. l. 4. c. 3. uti de more vacationes militum vendendi, postriotibus saeculis inolito, supra ubi de Beneficiariis ac Stellatura: Et plura de his, ut et Vacationibus Gladiatorum, supra passim, inprimis in voce Missio. Obtinebat idem in sacra militia, ut de Levitarum ministerio in Sacris annotatum. Ubi enim illi mensem a nativitate impleverant, offerebantur ac consecrabantur Deo, Numer. c. 3. v. 15. et 40. Ubi ad 25. annum pervenêre, per manuum impositionem initiabantur, Numer. c. 8. v. 24. iamque in templo adesse ac ministeriô suô defungi ipsis fas erat. Impletô 30. annô post ministerium Ministerii ad ministerium oneris seu transportationem Tabernaculi, admittebantur, Numer. c. 4. v. 47. 49. Quinquagesimô demum annô rude donabantur et Vacationem habebant: quod de gravioribus Tabernaculi ministeriis, non vero de observatione custodiae et reliquo eius cultu accipiendum, ut de instructione Iuniorum. Ex quo vero natus fuerit Levita quinquaginta annos, revertetur a militia huius ministerii, ut non ministret amplius, attamen servito fratribus suis obeuntibus militiam, Numer. c. 8. v. 25. 26. Atque haec erat illorum sacra miliria, Numer. c. 4. v. 3. et modo cit. c. 8. v. 25. ad quam per gradus veluti provehebantur, donec tandem absolutis stipendiis ac militâ veteres quiescere iuberentur, Franc. Burmannus, Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 9. Cui simile quid in Romana Historia, de Vestalibus legimus: quae per annos 30. sacris inservientes, primô decenniô horum discebant, sequenti exercebant, postremô docebant alias, sicque legitimô ministerii tempore exactô Vacationem impetrabant, Ioh. Rosinus, Antiqq. Rom. l. 3. c. 19. etc. De Vacationibus festivis et Academicis, vide supra Feriae, Supplicatio, et alibi. At Vacatura, in Communione Romana Beneficium dicebatur olim Ecclesiasticum
nondum vacans, sed vacaturum, ad quod Pontifex, vel Episcopi ipsi, Clericum aliquem promovebant: quam quidem provisionis speciem prohibitam variis Conciliis ac praeserim Tridentinô, docet Car. du Fresne, in Gloss. hocque Iac. Stephanesci, de Vita Celestini V. l. 3. c. 11. de eius ineptis promotionibus, subiungit.
O quam multiplices indocta potentia formas
Edidit, indulgens, donans faciensque recessit,
Atque vacaturas concedens atque vacantes,
Assumens precibus nonnullum ad culmina sedum
Pontificum, variosque gradus absente Senatu etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • CENTURIO — ab eo qui ordines ducit, distinguitur, apud Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 4. Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit, Centuriatus et coeteras militares dignitates saepetractavit. Et Symmachum, Ordines duxit ac saepe famam factis extendens …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BENEFICIARII — Festo dicuntur, qui vacationem munerum habebant, beneficio, adeoque munificibus opponuntur. Hinc in veterib. Monumentis, Beneficiarii Praesidum, Praefectorum, Consulum, Proconsulum, et Legatorum Tribunorumque, inter quos Beneficiarii Tribunorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gilbert Austin — (1753 1837) was an Irish educator, clergyman, and author. Austin is best known for his 1806 book on chironomia, Chironomia, or a Treatise on Rhetorical Delivery . Heavily influenced by classical writers, Austin stressed the importance of voice… …   Wikipedia

  • Cresol — (Cresollius), Louis, geb. 1568 in der Bretagne, Jesuit, lehrte erst Humaniora u. Philosophie, war dann Secretär des Ordensgenerals in Rom u. st. 1634; er gab heraus Theatrum veterum rhetorum, oratorum, declamatorum, quos in Graecia… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CAUSAS noscere — de Censore apud Romanos, quid sit, vide infra voce Vacationes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LEGATIO — apud Iul. Capitolin. in Pertinace, Praefectus cohortis in Syria pedibus ab Antiochia, ad legationem suam, iter facere coactus est; Causaub. pro legione est. Salmas. cohortium et legionum praefecturae hoc nomine indigitantur, qui Legatos etiam eos …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MISSIO — in Ludo Gladiatorio, dicebatur apud Romanos quoties laesus aut victus Gladiator victori eripiebatur a Principe, vel. Munerario, ex faventia Populi, quam significabat pressô pollice, i. e. pollice intra palmam conditô: Sed haec liberabat solum in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHILOSOPHIA — I. PHILOSOPHIA Pythagorae γνῶσις τῶ ὄντων ᾗ ὄντα ἐςτὶν. Cognitio entium qua entiasunt: Platoni μελέτη θανάτου, Meditatio mortis: Aristoteli τείχνη τεχνῶν καὶ ἐπιςτήμη ἐπιςτημῶν, Ars artium et scientia scientiarum: Mich. Psello Cognitio omnium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SENES — quanti olim a Romanis habiti sint, testatur A. Gell. l. 2. c. 15. ubi eos in omni loco, inque omni specie honoris, priores potioresque habitos fuisse, scribit Hinc, cum Valerius Publicola collegam sibi Lucretium, Lucretiae Patrem, subrogâsset,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • vacation — I. Vacation, ou estat, Ars, Artificium, Professio. De quel estat ou vacation es tu? Quid profiteris? vel Quam artem profiteris? Vacation et cessation de plaids, Iustitium. Commander les vacations, Iustitium indicere. Vacations, Feriae solennes. B …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”